Le Versioni
Sezione A
Ricostruzione di Roma dopo l'incendio
Nero, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Averno iuga conisus est, manentque vestigia inritae spei. Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque porticibus, quae frontem insularum protegerent.
Eas porticus Nero sua pecunia exstructurum purgatasque areas dominis traditurum pollicitus est. Addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis, finivitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. Ruderi accipiendo Ostienses paludes destinabat, utique naves, quae frumentum Tiberi subvectassent, onustae rudere decurrerent; aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur.
Ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere. Erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere.
TACITO
Sezione B
Desideri naturali e desideri malsani
'si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives'.
Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces.
Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse.
SENECA
Sezione C
Esempi di liberalità e di delicatezza d'animo
Hiero, Syracusanorum rex, cum audisset cladem, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, trecenta milia modium tritici et ducenta hordei aurique ducenta et quadraginta pondo urbi nostrae muneri misit. Neque ignarus verecundiae maiorum nostrorum, timens ne aurum nollent accipere, id in statuam Victoriae formavit, ut eos religione moveret et munificentia sua uti cogeret. Ita liberalisssimi animi praebuit exemplum non solum voluntate benefaciendi sed etiam providentia cavendi ne verecundiam laederet eorum, quibus prodesse voluerat.
Subnectam huic Acragantinum Gilliam, in quo eandem liberalitatem fuisse constat. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Ex eis opibus enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, grata populi oculis spectacula edebantur, epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur.
da VALERIO MASSIMO
Sezione D
I contadini sono soldati migliori degli uomini di città
Aptior armis mihi videtur rustica plebs, quae sub divo et in labore nutritur, deliciarum ignara, parvo contenta.
Nam rusticis ad omnium laborum tolerantiam membra durata sunt et eis gestare ferrum, fossas educere, onus humeris ferre consuetudo est. Interdum tamen necessitas exigit ut etiam urbani homines ad arma vocentur et militari disciplina instituantur. Hi, ubi nomen militiae dedere, primum laborare, decurrere, portare pondus, solem pulveremque ferre, nullis laboribus neque interdiu neque noctu parcere, tribunorum centurionumque imperatis celeriter obtemperare condiscant.
Deinde usui armorum studeant et si bellum diutinum erit, in agrariis castris quam plurimum detineantur proculque a civitatis inlecebris arceantur, ut eo modo vigor accedat et corporibus et animis eorum. Somno tamen et quieti iustum temporis spatium dandum est, ne labor nimius corporibus damno vel dispiclina animis taedio sit.
da VEGEZIO
Sezione E
Le mura di legno
Cum Dario patri successisset, Xerxes et mari et terra bellum universae Europae gessit et Graeciam invasit cum innumeris copiis.
Narrant enim eum classem mille et ducentarum navium longarum comparavisse et maximum terrestre exercitum. Cum autem fama de eius adventu in Graeciam pervenisset, Athenienses legatos Delphos miserunt ut consulerent quid facerent de rebus suis.
Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Cum nemo intellegeret quid hoc responsum significaret, Themistocles persuasit civibus consilium esse Apollinis ut in naves se suaque portarent: eum enim a deo significari murum ligneum.
Cum Athenienses id consilium probavissent, addiderunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportaverunt; inde oppidum reliquerunt.
da CORNELIO NEPOTE
Traduzione Poetica
Apollo s'innamora di Dafne
sic deus in flammas abiit, sic pectore toto 495
uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
spectat inornatos collo pendere capillos
et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes
sideribus similes oculos, videt oscula, quae non
est vidisse satis; laudat digitosque manusque 500
bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;
si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura
illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;
nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, 505
sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!
me miserum! ne prona cadas indignave laedi
crura notent sentes et sim tibi causa doloris!
aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, 510
curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.
cui placeas, inquire tamen: non incola montis,
non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
horridus observo. nescis, temeraria, nescis,
quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus 515
et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;
Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque
estque, patet; per me concordant carmina nervis.
certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit! 520
inventum medicina meum est, opiferque per orbem
dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.
ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'
OVIDIO