Archivio Versioni: Sezione E
Raccolta di alcune versioni assegnate per la Sezione E (Primo Anno di Latino)
Piuttosto in prigione
Dionysius tyrannus solebat carmina scribere et suis convivis recitare.
Atque omnes, quibus sua carmina recitabat, summam laudem ei tribuebant. Solus Philoxenus poeta ad eam adulationem non descendit. Itaque, cum aliquando carmina Dionysii audivisset omnesque plausissent, Philoxenus solus tacuit. Tam procacem libertatem non probavit tyrannus, qui ministris suis imperavit ut poetam comprehenderent et in carcerem includerent. Postridie autem eum iterum ad convivium vocavit.
Ibi cum tyrannus, more suo, alios versus recitavisset, Philoxeno imperavit ut de eis iudicaret. Ille vero imperio non obtemperavit, sed ad ministros conversus: "Reducite me - inquit - in carcerem".
Costumi degli Sciti
Domus non habent, agrum non exercent, sed armenta et pecora pascunt et per incultas solitudines errant.
Uxores liberosque in plaustris vehunt quae coriis, imbrium hiemisque causa, tegunt ac pro domibus adhibent. Nullum scelus apud eos furto gravius est; aurum et argentum apud eos vile est, lanae iis usus ac vestium ignotum.
Haec continentia illis morum quoque iustitiam dedit, quia nihil alienum concupiscunt. Ibidem enim divitiarum cupido est, ubi et usus. Hoc illis natura dedit quod Graecis longa sapientium doctrina philosophorumque praecepta: divitiarum contemptus. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio, quam in his cognitio virtutis.
(da Giustino)
Alessandro si reca al tempio di Ammone
Alexander, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. Deinde cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuerunt Alexandri adventum Persae, defectione quoque perterriti. Iamque haud procul Memphi erat; in urbis praesidio Mazaces, praetor Darei, relictus, aurum omne Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.
A Memphi Nilo flumine vectus, Alexander ad ultimas terras Aegypti penetrat et adire Iovis Hammonis oraculum statuit. Iter vix tolerabile erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent et intolerabilis aestus existit. Alexander descendit ad Mareotim paludem. Nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium.
Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. Repente nubes obductae caelo condiderunt solem, fatigatis aestu ingens auxilium. Enimvero largum quoque imbrem excusserunt procellae.
(Curzio Rufo)
Rappresentazioni mitiche della dea Terra
Cererem, id est terram, nominibus plurimis homines appellant. Dicunt eam et Opem, quia opere melior evadit terra; Proserpinam, quia ex ea proserpunt fruges; Vestam, quia herbae vel variae res vestiunt eam. Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et strepitu cymbalorum. Matrem vocant, quia plurima parit; magnam, quia cibum gignit; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra. Tympanum habet, quia tympani forma terrae orbem significat. In capite turritam gestit coronam, quia turres civitates significant quae terrae incumbunt. Cymbalorum autem aereorum sonitus ferramentorum crepitum in agrorum cultura significant. Eandem Vestam et ignem appellant, quia terra ignem habet, ut ex Aetna Vulcanoque apparet. Et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile est elementum nihilque ex eo existit: nam omnia quae arripuit ignis absumit.
(da Isidoro)
Le mura di legno
Cum Dario patri successisset, Xerxes et mari et terra bellum universae Europae gessit et Graeciam invasit cum innumeris copiis. Narrant enim eum classem mille et ducentarum navium longarum comparavisse et maximum terrestre exercitum. Cum autem fama de eius adventu in Graeciam pervenisset, Athenienses legatos Delphos miserunt ut consulerent quid facerent de rebus suis. Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Cum nemo intellegeret quid hoc responsum significaret, Themistocles persuasit civibus consilium esse Apollinis ut in naves se suaque portarent: eum enim a deo significari murum ligneum. Cum Athenienses id consilium probavissent, addiderunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportaverunt; inde oppidum reliquerunt.
(da Cornelio Nepote)
Le vere gioie della vita
Saepe inter homines de vera beatitudine vitae magna disputatio et contentio est. Multi loci in libris sunt, in quibus philosophi et sapientes clementiam, patientiam modestiam, innocentiam vitae magnis laudibus extollunt; sed pauci homines philosophorum praeceptis et monitibus parent in vita sua. Multi contra divitiarum et honorum nimio desiderio flagrant, irae et avaritiae servi sunt, discordias civiles et bella inter gentes excitant ob divitiarum et dominationis cupiditatem. Ita praedia et pecuniam suam augent, magistratus et imperium obtinent, contra cives suos superbiam et arrogantiam exercent, sed numquam vitam beatam agent, quia semper vel in taedio vel in invidia vel in odio erunt, neque umquam prae desideriis suis curas ab animis depellere valebunt. Nam vera gaudia non in pecunia vel in praediis, vel in splendidis domibus, sed in vita secura et proba sunt.
Un sogno che è la realtà
Duo Arcades una iter faciebant; postquam Megaram venerunt, alter ad cauponem devertit, alter ad hospitem. Hic post cenam quievit et, dum placide dormit, vidit in somniis comitem orantem ut sibi auxilio veniret. Primum perterritus e lecto repente exsiluit, deinde recubuit; sed dormienti rursus amicus apparuit, rogans ut suam mortem vindicaret: dixit enim cauponem se necavisse cadaverque suum occultavisse; petivit ut mane ad portam adesse et ibi bubulcum interrogaret eiusque in plaustro indagaret. Tali petitione compulsus, mane ad portam venit, bubulcum in plaustro vidit, amici corpus stercore opertum invenit. Scelus denuntiavit et iudices auctorem criminis capitis damnaverunt.
(da Valerio Massimo)
I costumi dei Romani
Veteres Romani rebus, non verbis, bonos mores colebant. In rebus divinis magnifici erant, domi parci, in amicos fideles. Duabus artibus se et rem publicam curabant: audacia in bello, aequitate in pace. Sed cum res Romana crevit et cuncta maria et terrae patebant, tum Romanorum mores, quos labores et res adversae firmaverant, res prosperae perdiderunt. Nam pecuniae et imperii cupido, quasi materies omnium malorum, fidem, probitatem ceterasque virtutes subvertit et pro his superbiam, deorum negligentiam ceterasque malas artes docuit. In tam corrupta re publica homines sine re, sine fide et sine spe res novas quaerebant.
(da Sallustio)
Da Rimini a Osimo
Caesar ab Arimino M. Antonium cum cohortibus quinque Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus (cohortibus) subsistit, ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus missis, totam oram maritimam occupat. Interea certior factus est Iguvium aliquot iam dies Thermum praetorem cohortibus quinque tenere, oppidum munire omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, eo mittit. Curio cum tribus diebus ad Iguvium pervenisset, eius adventu cognito, Thermus, diffisus municipii voluntati, omnes cohortes Iguvio reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit. Paucis post diebus Caesar, his rebus cognitis, confisus municipiorum voluntatibus, cohortes ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur. Auximo progressus, omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
Cesare
Per la Salvezza della Patria
Erant inter Athenienses et Dorienses veteres simultates. Dorienses vero, antequam iniurias bello vindicarent, de eventu proelii oracula consuluerunt. Oraculum ita respondit: «Victores eritis, nisi regem Atheniensium occideritis». Cum in bellum venit, Doriensium dux ante omnia militibus suis custodiam regis Atheniensis praecipit. Tum Atheniensium rex Codrus erat: hic, cum et responsum dei et praecepta hostium cognovit, regis habitum permutavit et pannosus ac sarmenta humeris sustentans in castra hostium venit, ubi falce astu militem convulneravit; et miles, ut se defenderet, Codrum occidit. Cum regis corpus cognoverunt, Dorienses sine proelio discesserunt. Atque ita Codrus rex, magna virtute pro salute patriae morti se offerens, Athenienses bello liberavit.
da Giustino
La punizione di Tideo, il guerriero disumano
Minerva, proeliorum clamoribus assueta, virtute erat singulari: sed omni crudelitate abhorrebat. Quondam Tydeus, fortissimus dux, post proelium prope hostis cadaver humi iacebat, gravi vulnere confossus. Minerva autem, cum virum illum haberet carum atque immortalem reddere cuperet, misericordia mota, Tydei vulneri remedium adhibere statuit. Cum autem ex Olympo in aciem descendisset dea, immane spectaculum cum ingenti horrore conspexit. Tydeus enim hostis sui caput perfractum tenebat in manibus ac cerebrum atrociter vorabat. Tunc dea: «Tanta inhuma¬nitas, barbare, in perniciem tuam a me vertetur! Ego quidem tibi non succurram, cum deis omnibus invisa sit crudelitas; nihil autem crudelius est quam in hostem mortuum iram inexpiabilem exercere». Cum haec dixisset, Minerva confestim repetivit Olympum.
L'amore per gli animali rientra nell'amore universale
Cum mecum accipio animal errabundum eiusque famem expleo, sunt semper quidam homines, qui me peccare dicunt in eos pueros, qui in multis orbis terrarum locis fame cruciantur atque conficiuntur. Dicam quod sentio. Amor verus sincerusque omnia complectitur animalia, quae vivunt apud nos et homines adiuvant multis in rebus. Amor erga animalia continetur in eo amore, qui per omnium rerum naturam pertinet et nos impellere debet ut diligamus caraque habeamus omnia animantia, in quibus natura sensum dedit, praesertim si infirmiora sunt quam nos et nostrae tutelae sunt commendata. Hic amor signum est voluntatem nostram gratam esse in Deum, qui animalia creavit et apud nos collocavit; haec animalia, autem, saepe nobis mira praebent exempla benevolentiae et patientiae et ab iis saepe plus accepimus quam damus.