Le Versioni Assegnate

I testi delle vesioni assegnate nelle varie seiozni in occasione delle prove di traduzione del 10 aprile 2016.

Sezione A

Come trattare con gli uomini.

Vis deos propitiare? Bonus esto. Satis illos coluit quisque imitatus est. Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus? Quae damus praecepta? Ut parcamus sanguini humano? Quantulum est ei non nocere cui debeas prodesse! Magna scilicet laus est si homo mansuetus homini est. Praecipiemus ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat? Quare omnia quae praestanda ac vitanda sunt dicam? Cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere: omne hoc quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret; haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi; ex illius imperio paratae sint iuvandis manus. Ille versus et in pectore et in ore sit: "homo sum, humani nihil a me alienum puto". Habeamus in commune: in commune nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae, casura nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.

SENECA

Sezione B

Tirannide, oligarchia, democrazia.

Omnis populus, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res publica, quae populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa genuit civitatem. Deinde aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis - sic enim appellant -, in qua in populo sunt omnia. Atque horum trium generum quodvis non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed tolerabile tamen; ut aliud alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, posse videtur aliquo esse non incerto statu.

CICERONE

Sezione C

Utilità dei templi degli dei.

Oportere delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum, quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus. Melius Graeci atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos quas nos urbes incolere voluerunt. Affert enim haec opinio religionem utilem civitatibus; si quidem et illud bene dictum est a Pythagora, doctissimo viro, tum maxime et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus, et quod Thales, qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere, omnia quae cernerentur deorum esse plena: fore enim omnes castiores, veluti cum in fanis essent maxime religiosis.

da CICERONE

Sezione D

Degenerazione della repubblica romana.

Ubi res publica Romana crevit, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Civibus illis, qui antea labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, otium divitiaeque perniciosa fuerunt. Nam et pecuniae et imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuerunt. Avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvertit: pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos reddidit falsos: aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habebant; amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimabant, magisque vultum quam ingenium bonum habebant. Haec primo paulatim creverunt; postea, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas mutavit et imperium eius ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque esse coepit.

da SALLUSTIO

Sezione E

Gli antichi Ateniesi

Primi Athenienses lanificii et olei et vini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta hominibus glande viventibus monstraverunt. Eorum primum regem Cecropem fuisse tradunt, qui matrimonia instituit. Huic successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit. Post hunc Amphictyon regnavit, qui primus Minervae urbem sacravit et nomen civitati Athenas dedit. Huius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Graeciae absumpsit: Athenienses, diluvium timentes, cum nescirent quomodo se e certa morte eriperent et quo contenderent, partim in montes confugerunt, partim in Thessaliam ad regem Deucalionem, a quo genus hominum servatum esse dicunt. Per ordinem successionis deinde regnum ad Erechtheum descendit. Tenuit etiam Aegeus, Thesei pater, Athenis regnum. Post Aegeum Theseus ac deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis adversus Troianos praebuit, regnum possedit.

da GIUSTINO

Traduzione Poetica

Turno ed Enea.

Interea Turnum in silvis saevissimus implet
nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. [900]
ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt)
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. [905]
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
et saevum Aenean agnovit Turnus in armis [910]
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tingat equos noctemque die labente reducat.
considunt castris ante urbem et moenia vallant.

VIRGILIO

Sezione G1

Pensione di Invalidità

φησὶ γὰρ ὁ κατήήγορος οὐ δικαίίως μμε λαμμβάάνειν τὸ παρὰ τῆς πόόλεως ἀργύύριον· καὶ γὰρ τῷ σώώμματι δύύνασθαι καὶ οὐκ εἶναι τῶν ἀδυνάάτων, καὶ τέέχνην ἐπίίστασθαι τοιαύύτην ὥστε καὶ ἄνευ τοῦ διδομμέένου τούύτου ζῆν

καὶ τεκμμηρίίοις χρῆται τῆς μμὲν τοῦ σώώμματος ῥώώμμης, ὅτι ἐπὶ τοὺς ἵππους ἀναβαίίνω, τῆς δ'ʹ ἐν τῇ τέέχνῃ εὐπορίίας, ὅτι δύύναμμαι συνεῖναι δυναμμέένοις ἀνθρώώποις ἀναλίίσκειν.

τὴν μμὲν οὖν ἐκ τῆς τέέχνης εὐπορίίαν καὶ τὸν ἄλλον τὸν ἐμμὸν βίίον, οἷος τυγχάάνει, πάάντας ὑμμᾶς οἴομμαι γιγνώώσκειν ὅμμως δὲ κἀγὼ διὰ βραχέέων ἐρῶ. ἐμμοὶ γὰρ ὁ μμὲν πατὴρ κατέέλιπεν οὐδέέν, τὴν δὲ μμητέέρα τελευτήήσασαν πέέπαυμμαι τρέέφων τρίίτον ἔτος τουτίί, παῖδες δέέ μμοι οὔπω εἰσὶν οἵ μμε θεραπεύύσουσι.

τέέχνην δὲ κέέκτημμαι βραχέέα δυναμμέένην ὠφελεῖν, ἣν αὐτὸς μμὲν ἤδη χαλεπῶς ἐργάάζομμαι, τὸν διαδεξόόμμενον δ'ʹ αὐτὴν οὔπω δύύναμμαι κτήήσασθαι.

Lisia

 

Sezione G2

La difesa della legalità garantisce la sopravvivenza della democrazia

Τούτων δ' ἐχόντων οὕτως, […] ἓν ὑπολείπεται μέρος τῆς πολιτείας, εἴ τι κἀγὼ τυγχάνω γιγνώσκων, αἱ τῶν παρανόμων γραφαί.

Εἰ δὲ καὶ ταύτας καταλύσετε ἢ τοῖς καταλύουσιν ἐπιτρέψετε, προλέγω ὑμῖν ὅτι λήσετε κατὰ μικρὸν τῆς πολιτείας τισὶ παραχωρήσαντες.

Εὖ γὰρ ἴστε, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ὅτι τρεῖς εἰσὶ πολιτεῖαι παρὰ πᾶσιν ἀνθρώποις, τυραννὶς καὶ ὀλιγαρχία καὶ δημοκρατία, διοικοῦνται δ' αἱ μὲν τυραννίδες καὶ ὀλιγαρχίαι τοῖς τρόποις τῶν ἐφεστηκότων, αἱ δὲ πόλεις αἱ δημοκρατούμεναι τοῖς νόμοις τοῖς κειμένοις. Μηδεὶς οὖν ὑμῶν τοῦτ' ἀγνοείτω, ἀλλὰ σαφῶς ἕκαστος ἐπιστάσθω ὅτι ὅταν εἰσίῃ εἰς δικαστήριον γραφὴν παρανόμων δικάσων, ἐν ταύτῃ τῇ ἡμέρᾳ μέλλει τὴν ψῆφον φέρειν περὶ τῆς ἑαυτοῦ παρρησίας. Διόπερ καὶ ὁ νομοθέτης τοῦτο πρῶτον ἔταξεν ἐν τῷ τῶν δικαστῶν ὅρκῳ, «ψηφιοῦμαι κατὰ τοὺς νόμους,» ἐκεῖνό γε εὖ εἰδὼς ὅτι ὅταν διατηρηθῶσιν οἱ νόμοι τῇ πόλει, σῴζεται καὶ ἡ δημοκρατία.

Eschine