Passa al contenuto principale

Archivio Versioni: Greco

Le versioni assegnate per la prova di traduzione dalla lingua Greca

Sezione G1, Anno 2014

I falsi maestri di saggezza

Εἰ πάντες ἤθελον οἱ παιδεύειν ἐπιχειροῦντες ἀληθῆ λέγειν καὶ μὴ μείζους ποιεῖσθαι τὰς ὑποσχέσεις ὧν ἔμελλον ἐπιτελεῖν, οὐκ ἅν κακῶς ἤκουον ὑπὸ τῶν ἰδιωτῶν· νῦν δ’ οἱ τολμῶντες λίαν ἀπερισκέπτως ἀλαζονεύεσθαι πεποιήκασιν ὥστε δοκεῖν ἄμεινον βουλεύεσθαι τοὺς ῥᾳθυμεῖν αἱρουμένους τῶν περὶ τὴν φιλοσοφίαν διατριβόντων.

Τίς γὰρ οὐκ ἅν μισήσειεν ἅμα καὶ καταφρονήσειεν πρῶτον μὲν τῶν περὶ τὰς ἔριδας διατριβόντων, οἳ προσποιοῦνται μὲν τὴν ἀλήθειαν ζητεῖν, εὐθὺς δ’ ἐν ἀρχῇ τῶν ἐπαγγελμάτων ψευδῆ λέγειν ἐπιχειροῦσιν; Οἶμαι γὰρ ἅπασιν εἶναι φανερὸν ὅτι τὰ μέλλοντα προγιγνώσκειν οὐ τῆς ἡμετέρας φύσεώς ἐστιν, ἀλλὰ τοσοῦτον ἀπέχομεν ταύτης τῆς φρονήσεως ὥσθ’ Ὅμηρος ὁ μεγίστην ἐπὶ σοφίᾳ δόξαν εἰληφὼς καὶ τοὺς θεοὺς πεποίηκεν ἔστιν ὅτε βουλευομένους ὑπὲρ αὐτῶν, οὐ τὴν ἐκείνων γνώμην εἰδὼς ἀλλ’ ἡμῖν ἐνδείξασθαι βουλόμενος ὅτι τοῖς ἀνθρώποις ἓν τοῦτο τῶν ἀδυνάτων ἐστίν.

Οὗτοι τοίνυν εἰς τοῦτο τόλμης ἐληλύθασιν, ὥστε πειρῶνται πείθειν τοὺς νεωτέρους ὡς, ἥν αὐτοῖς πλησιάζωσιν, ἅ τε πρακτέον ἐστὶν εἴσονται καὶ διὰ ταύτης τῆς ἐπιστήμης εὐδαίμονες γενήσονται.

Isocrate

Sezione G1, Anno 2013

Sezione G1, Anno 2012


Sezione G2, Anno 2014

La disonesta condotta di Midia

Ὅσα μὲν τοίνυν, ὦ ἄνδρες δικασταί, τὸν ἀεὶ προστυχόντ’ αὐτῷ πεποίηκεν [scil. Midia], ταῦτ’ ἐστίν. καὶ παραλέλοιφ’ ἕτερα· οὐ γὰρ ἅν δύναιτ’ οὐδεὶς εἰσάπαξ εἰπεῖν ἃ πολὺν χρόνον οὗτος ὑβρίζων συνεχῶς ἅπαντα τὸν βίον εἴργασται. ἄξιον δ’ ἰδεῖν ἐφ’ ὅσον φρονήματος ἤδη προελήλυθε τῷ τούτων δίκην μηδενὸς δεδωκέναι. οὐ γὰρ ἡγεῖθ’, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ, λαμπρὸν οὐδὲ νεανικὸν οὐδ’ ἄξιον ὅ τι ἄν τις πρὸς ἕν’ εἷς διαπράττηται, ἀλλ’ εἰ μὴ φυλὴν ὅλην καὶ βουλὴν καὶ ἔθνος προπηλακιεῖ καὶ πολλοὺς ἁθρόους ὑμῶν ἅμ’ ἐλᾷ, ἀβίωτον ᾤετ’ ἔσεσθαι τὸν βίον αὑτῷ.

[…]

Tὸν δὴ τοσούτοις ἁθρόοις τῶν πολιτῶν ἔχθραν ἐπ’ οὐδενὶ τηλικαύτην ἀράμενον πόσῃ πονηρίᾳ καὶ θρασύτητι ταῦτα χρὴ νομίζειν πράττειν; καίτοι πότερ’ εἰσὶν ὄνειδος, ὦ Μειδία, τῇ πόλει οἱ διαβάντες ἐν τάξει καὶ τὴν σκευὴν ἔχοντες ἣν προσῆκε τοὺς ἐπὶ τοὺς πολεμίους ἐξιόντας καὶ συμβαλουμένους τοῖς συμμάχοις, ἥ σὺ ὁ μηδὲ λαχεῖν εὐχόμενος τῶν ἐξιόντων ὅτ’ἐκληροῦ, τὸν θώρακα δ’ οὐδεπώποτ’ ἐνδύς, ἐπ’ ἀστράβης δ’ ὀχούμενος ἀργυρᾶς τῆς ἐξ Εὐβοίας, χλανίδας δὲ καὶ κυμβία καὶ κάδους ἔχων, ὧν ἐπελαμβάνονθ’ οἱ πεντηκοστολόγοι; ταῦτα γὰρ εἰς τοὺς ὁπλίτας ἡμᾶς ἀπηγγέλλετο· οὐ γὰρ εἰς ταὐτὸν ἡμεῖς τούτοις διέβημεν.

Demostene

Sezione G2, Anno 2013

Sezione G2, Anno 2012


Archivio Versioni: Sezione E

Raccolta di alcune versioni assegnate per la Sezione E (Primo Anno di Latino)

Piuttosto in prigione

Dionysius tyrannus solebat carmina scribere et suis convivis recitare.

Atque omnes, quibus sua carmina recitabat, summam laudem ei tribuebant. Solus Philoxenus poeta ad eam adulationem non descendit. Itaque, cum aliquando carmina Dionysii audivisset omnesque plausissent, Philoxenus solus tacuit. Tam procacem libertatem non probavit tyrannus, qui ministris suis imperavit ut poetam comprehenderent et in carcerem includerent. Postridie autem eum iterum ad convivium vocavit.

Ibi cum tyrannus, more suo, alios versus recitavisset, Philoxeno imperavit ut de eis iudicaret. Ille vero imperio non obtemperavit, sed ad ministros conversus: “Reducite me – inquit – in carcerem”.

Costumi degli Sciti

Domus non habent, agrum non exercent, sed armenta et pecora pascunt et per incultas solitudines errant.

Uxores liberosque in plaustris vehunt quae coriis, imbrium hiemisque causa, tegunt ac pro domibus adhibent. Nullum scelus apud eos furto gravius est; aurum et argentum apud eos vile est, lanae iis usus ac vestium ignotum.

Haec continentia illis morum quoque iustitiam dedit, quia nihil alienum concupiscunt. Ibidem enim divitiarum cupido est, ubi et usus. Hoc illis natura dedit quod Graecis longa sapientium doctrina philosophorumque praecepta: divitiarum contemptus. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio, quam in his cognitio virtutis.

(da Giustino)

Alessandro si reca al tempio di Ammone

Alexander, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. Deinde cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuerunt Alexandri adventum Persae, defectione quoque perterriti. Iamque haud procul Memphi erat; in urbis praesidio Mazaces, praetor Darei, relictus, aurum omne Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.

A Memphi Nilo flumine vectus, Alexander ad ultimas terras Aegypti penetrat et adire Iovis Hammonis oraculum statuit. Iter vix tolerabile erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent et intolerabilis aestus existit. Alexander descendit ad Mareotim paludem. Nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium.

Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. Repente nubes obductae caelo condiderunt solem, fatigatis aestu ingens auxilium. Enimvero largum quoque imbrem excusserunt procellae.

(Curzio Rufo)

Rappresentazioni mitiche della dea Terra

Cererem, id est terram, nominibus plurimis homines appellant. Dicunt eam et Opem, quia opere melior evadit terra; Proserpinam, quia ex ea proserpunt fruges; Vestam, quia herbae vel variae res vestiunt eam. Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et strepitu cymbalorum. Matrem vocant, quia plurima parit; magnam, quia cibum gignit; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra. Tympanum habet, quia tympani forma terrae orbem significat. In capite turritam gestit coronam, quia turres civitates significant quae terrae incumbunt. Cymbalorum autem aereorum sonitus ferramentorum crepitum in agrorum cultura significant. Eandem Vestam et ignem appellant, quia terra ignem habet, ut ex Aetna Vulcanoque apparet. Et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile est elementum nihilque ex eo existit: nam omnia quae arripuit ignis absumit.

(da Isidoro)

Le mura di legno

Cum Dario patri successisset, Xerxes et mari et terra bellum universae Europae gessit et Graeciam invasit cum innumeris copiis. Narrant enim eum classem mille et ducentarum navium longarum comparavisse et maximum terrestre exercitum. Cum autem fama de eius adventu in Graeciam pervenisset, Athenienses legatos Delphos miserunt ut consulerent quid facerent de rebus suis. Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Cum nemo intellegeret quid hoc responsum significaret, Themistocles persuasit civibus consilium esse Apollinis ut in naves se suaque portarent: eum enim a deo significari murum ligneum. Cum Athenienses id consilium probavissent, addiderunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportaverunt; inde oppidum reliquerunt.
(da Cornelio Nepote)

Le vere gioie della vita
Saepe inter homines de vera beatitudine vitae magna disputatio et contentio est. Multi loci in libris sunt, in quibus philosophi et sapientes clementiam, patientiam modestiam, innocentiam vitae magnis laudibus extollunt; sed pauci homines philosophorum praeceptis et monitibus parent in vita sua. Multi contra divitiarum et honorum nimio desiderio flagrant, irae et avaritiae servi sunt, discordias civiles et bella inter gentes excitant ob divitiarum et dominationis cupiditatem. Ita praedia et pecuniam suam augent, magistratus et imperium obtinent, contra cives suos superbiam et arrogantiam exercent, sed numquam vitam beatam agent, quia semper vel in taedio vel in invidia vel in odio erunt, neque umquam prae desideriis suis curas ab animis depellere valebunt. Nam vera gaudia non in pecunia vel in praediis, vel in splendidis domibus, sed in vita secura et proba sunt.

Un sogno che è la realtà
Duo Arcades una iter faciebant; postquam Megaram venerunt, alter ad cauponem devertit, alter ad hospitem. Hic post cenam quievit et, dum placide dormit, vidit in somniis comitem orantem ut sibi auxilio veniret. Primum perterritus e lecto repente exsiluit, deinde recubuit; sed dormienti rursus amicus apparuit, rogans ut suam mortem vindicaret: dixit enim cauponem se necavisse cadaverque suum occultavisse; petivit ut mane ad portam adesse et ibi bubulcum interrogaret eiusque in plaustro indagaret. Tali petitione compulsus, mane ad portam venit, bubulcum in plaustro vidit, amici corpus stercore opertum invenit. Scelus denuntiavit et iudices auctorem criminis capitis damnaverunt.
(da Valerio Massimo)

I costumi dei Romani
Veteres Romani rebus, non verbis, bonos mores colebant. In rebus divinis magnifici erant, domi parci, in amicos fideles. Duabus artibus se et rem publicam curabant: audacia in bello, aequitate in pace. Sed cum res Romana crevit et cuncta maria et terrae patebant, tum Romanorum mores, quos labores et res adversae firmaverant, res prosperae perdiderunt. Nam pecuniae et imperii cupido, quasi materies omnium malorum, fidem, probitatem ceterasque virtutes subvertit et pro his superbiam, deorum negligentiam ceterasque malas artes docuit. In tam corrupta re publica homines sine re, sine fide et sine spe res novas quaerebant.
(da Sallustio)

Da Rimini a Osimo
Caesar ab Arimino M. Antonium cum cohortibus quinque Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus (cohortibus) subsistit, ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus missis, totam oram maritimam occupat. Interea certior factus est Iguvium aliquot iam dies Thermum praetorem cohortibus quinque tenere, oppidum munire omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, eo mittit. Curio cum tribus diebus ad Iguvium pervenisset, eius adventu cognito, Thermus, diffisus municipii voluntati, omnes cohortes Iguvio reducit et profugit. Milites  in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit. Paucis post diebus Caesar, his rebus cognitis, confisus municipiorum voluntatibus, cohortes ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur. Auximo progressus, omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis   animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
Cesare

Per la Salvezza della Patria
Erant inter Athenienses et Dorienses veteres simultates. Dorienses vero, antequam iniurias bello vindicarent, de eventu proelii oracula consuluerunt. Oraculum ita respondit: «Victores eritis, nisi regem Atheniensium occideritis». Cum in bellum venit, Doriensium dux ante omnia militibus suis custodiam regis Atheniensis praecipit. Tum Atheniensium rex Codrus erat: hic, cum et responsum dei et praecepta hostium cognovit, regis habitum permutavit et pannosus ac sarmenta humeris sustentans in castra hostium venit, ubi falce astu militem convulneravit; et miles, ut se defenderet, Codrum occidit. Cum regis corpus cognoverunt, Dorienses sine proelio discesserunt. Atque ita Codrus rex, magna virtute pro salute patriae morti se offerens, Athenienses bello liberavit.
da Giustino

La punizione di Tideo, il guerriero disumano
Minerva, proeliorum clamoribus assueta, virtute erat singulari: sed omni crudelitate abhorrebat. Quondam Tydeus, fortissimus dux, post proelium prope hostis cadaver humi iacebat, gravi vulnere confossus. Minerva autem, cum virum illum haberet carum atque immortalem reddere cuperet, misericordia mota, Tydei vulneri remedium adhibere statuit. Cum autem ex Olympo in aciem descendisset dea, immane spectaculum cum ingenti horrore conspexit. Tydeus enim hostis sui caput perfractum tenebat in manibus ac cerebrum atrociter vorabat. Tunc dea: «Tanta inhuma¬nitas, barbare, in perniciem tuam a me vertetur! Ego quidem tibi non succurram, cum deis omnibus invisa sit crudelitas; nihil autem crudelius est quam in hostem mortuum iram inexpiabilem exercere». Cum haec dixisset, Minerva confestim repetivit Olympum.

L’amore per gli animali rientra nell’amore universale
Cum mecum accipio animal errabundum eiusque famem expleo, sunt semper quidam homines, qui me peccare dicunt in eos pueros, qui in multis orbis terrarum locis fame cruciantur atque conficiuntur. Dicam quod sentio. Amor verus sincerusque omnia complectitur animalia, quae vivunt apud nos et homines adiuvant multis in rebus. Amor erga animalia continetur in eo amore, qui per omnium rerum naturam pertinet et nos impellere debet ut diligamus caraque habeamus omnia animantia, in quibus natura sensum dedit, praesertim si infirmiora sunt quam nos et nostrae tutelae sunt commendata. Hic amor signum est voluntatem nostram gratam esse in Deum, qui animalia creavit et apud nos collocavit; haec animalia, autem, saepe nobis mira praebent exempla benevolentiae et patientiae et ab iis saepe plus accepimus quam damus.

Archivio Versioni: Sezione D

Raccolta di alcune versioni assegnate per la Sezione D (Secondo Anno di Latino)

Che cos’è il pomerio

“Pomerium” quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: “Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certis determinatus, qui facit finem urbani auspicii”. Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur.

Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.

Habeat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat. Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint.

(Gellio)

La prima guerra civile e la guerra piratica

Apud Eutropium legimus anno sescentesimo sexagesimo secundo ab Urbe condita primum civile bellum Romae commotum esse eique bello initium dedisse Caius Marius, postquam sexiens consul factus esset.

Nam, cum Sulla ad bellum contra Mithridatem profecturus esset, qui Asiam et Achaiam occupaverat, Marius adfectavit ut sibi universi exercitus traderetur imperium.

Qua re Sulla commotus, ex Campania cum exercitu suo ad urbem venit, ut iniuras quas sibi illatas esse dicebat ulcisceretur. Ad urbem festinanter cum copiis suis contendit, ut in eam armatus ingrederetur priusquam adversarii de suo adventu sentirent. Ibi contra Marium et Sulpicium dimicavit: Sulpicium interfecit, Marium fugavit. Ita, ordinatis consulibus in futurum annum Cneio Octavio et Lucio Cornelio Cinna, ad Asiam profectus est. Dum haec geruntur, piratae omnia maria inter Asiam et Italiam infestabant, ita ut Romanis navigatio tuta non esset.

Quare id bellum Cneio Pompeio decretum est, quod intra paucos menses ab eo confectum est.

La conquista di Mile ad opera di Perseo, re di Macedonia

Mylae, proximum oppidum, ita munitum erat ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret; cives non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.

Quae res, cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae accendit ad tuendos sese acrius. Itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. Multitudo Macedonum ad subeundum proelium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctemque tuentes moenia, non vulnera modo, sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.

Quarto die, cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani, relictis muris, ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostes faciunt; quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi, ab integris pulsi, terga dederunt.

(da Tito Livio)

La tecnica del combattimento coi carri

Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coniciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt ut in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.

(Cesare)

I contadini sono soldati migliori degli uomini di città

Aptior armis mihi videtur rustica plebs, quae sub divo et in labore nutritur, deliciarum ignara, parvo contenta. Nam rusticis ad omnium laborum tolerantiam membra durata sunt et eis gestare ferrum, fossas educere, onus humeris ferre consuetudo est. Interdum tamen necessitas exigit ut etiam urbani homines ad arma vocentur et militari disciplina instituantur. Hi, ubi nomen militiae dedere, primum laborare, decurrere, portare pondus, solem pulveremque ferre, nullis laboribus neque interdiu neque noctu parcere, tribunorum centurionumque imperatis celeriter obtemperare condiscant. Deinde usui armorum studeant et si bellum diutinum erit, in agrariis castris quam plurimum detineantur proculque a civitatis inlecebris arceantur, ut eo modo vigor accedat et corporibus et animis eorum. Somno tamen et quieti iustum temporis spatium dandum est, ne labor nimius corporibus damno vel dispiclina animis taedio sit.
(da Vegezio)

La spedizione di Serse contro i Greci
Xerxes et mari et terra bellum intulit. Huius classis mille et ducentarum navium longarum fuit, cum duobus milibus onerariarum; terrestres autem exercitus septingentorum milium peditum, equitum quadringentorum fuerunt. Huius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata, Athenienses oraculum Delphicum consuluerunt. Pythia respondit: “moenibus ligneis vos munite!”.  Id responsum cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: hoc enim esse murum ligneum a deo significatum. Itaque navibus sua omnia partim Salamina, partim Troezena deportant.
Themistoclis consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent barbarosque depellerent. Sed Lacedaemonii vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. Interea classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, apud Artemisium cum classiariis regiis conflixit. Angustias Themistocles quaerebat, ne multitudine circuiretur. Pari proelio discesserunt; ita factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.
(da Cornelio Nepote)

I libri sibillini
In antiquis annalibus memoria haec de libris Sibillynis prodita est. Anus incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula eosque velle venundare. Tarquinius pretium percontatus est: mulier nimium atque immensum poposcit. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa tres libros deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed Tarquinius multo magis risit dixitque anum procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio eam constantiam confidentiamque non insuper habendam esse intellegit: libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. Sed ea mulier, a Tarquinio digressa, postea nusquam visa est. Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati sunt: ad eos, quasi ad oraculum, quindecemviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt. 
Aulo Gellio

I politici amici degli intellettuali
Vetus atque usitatus apud antiquos Romanos mos fuit ut principes civitatis eos viros colerent atque honorarent qui ingenio valerent. Inter omnes constat Livium Salinatorem consulem, cum Romae invenisset quendam servum Tarentinum, non illitteratum hominem nec bonarum disciplinarum rudem, non solum emisse et apud se habuisse, sed etiam suorum filiorum praeceptorem instituisse. Hic ille Andronicus fuit qui, ob ingenii meritum, libertatem adeptus est et cognominatus Livius Andronicus a nomine illius qui eum manumisit. Non multo post Marcus Porcius Cato amicitiam contraxit cum quodam homine Rudiis nato in parvo oppido eius partis Italiae quae Magna Graecia vocabatur. Hic iam a pueritia didicerat Graece, Latine, Osce loqui. Fuit hic Quintus Ennius, qui, emeritis in Sardinia stipendis, Romae vixit in domo Quinti Caecilii, clarissimi viri, et divinis paene carminibus omnia ea clarissima facinora celebravit, quae Romani, toto orbe terrarum, fortissime terra marique patraverant.
Giustino

Il sapiente porta con sé tutte le sue ricchezze
Sapiens nihil perdere potest, omnia in se reposuit, nihil fortunae credidit, bona sua in solido habet, contentus virtute, quae fortuitis non indiget, ideoque nec augeri nec minui potest. Nihil eripit fortuna nisi quod dedit; virtutem autem non dat, ideo nec detrahit. Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilpon philosophus interrogatus num quid perdidisset: «Nihil – inquit – ;  omnia mea mecum sunt». Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in aliena dicione pervenerat et ipsum rex, circumfusus victoris exercitus armis, e superiore loco rogitabat. At ille victoriam illi excussit et se, urbe capta, non invictum tantum, sed indemnem esse testatus est. Habebat enim secum vera bona in quae non est manus iniectio. At quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua, sed adventicia et nutum fortunae sequentia; ideo ut non propria dilexerat. Omnium (rerum) enim extrinsecus affluentium lubrica et incerta possessio est.
Seneca

Una Pessima Educazione Familiare
Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! I nfantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima verba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura . Discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt. 
Quinitliano

Precetti di Platone per chi è a capo dello Stato
Coloro che sono destinati ad essere a capo dello stato, si attengano a questi precetti di Platone: tutelino sempre l’interesse dei cittadini e, qualunque cosa facciano, si rivolgano ad essa trascurando i propri interessi; curino tutto il corpo dello Stato e, mentre ne curano una parte, non tralascino le altre. Infatti bisogna che la tutela e l’amministrazione dello stato siano gestite a vantaggio di coloro che ci sono stati affidati; coloro che invece si prendono cura di una parte dei cittadini e ne trascurano un’altra, portano nello Stato dei mali dannosissimi, la faziosità e la discordia: perciò si potrebbero trovare alcuni solleciti nei confronti degli interessi del popolo, altri nei confronti di quelli dell’aristocrazia e pochi nei confronti di quelli di tutti. Per questo presso gli Ateniesi sorsero personali contrasti ma anche rovinose guerre civili. Un cittadino serio e valente e degno del primato nello Stato eviti e […] e si dedichi anima a corpo allo Stato e non ricerchi ricchezze e potenza, ma tuteli in ogni sua parte in modo da prendersi cura di tutti e, anche se viene offeso gravemente, vada incontro alla morte piuttosto venir meno a quello che ho detto.

Demetrio Poliorcete è vinto dall’ingegnosità di un architetto
Rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, in bello comparando contra Rhodum, Epimachum Atheniensem architectum secum adduxit. Is autem comparavit machinam sumptibus immanibus laboreque summo. Postquam Rhodii viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, vastitatem civitatis expectandam esse, procubuerunt Diogneto Rhodio architecto auxilium rogantes. Is, cuius machinas illi antea spreverant, primo negavit se facturum. Posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus auxilium. Extemplo ea regione, qua hostium machina accessura erat, murum pertudit et iussit omnes per eam fenestram copiam aquae et luti effundere ante murum. Cum ibi magna vis aquae et luti nocte profusa esset, postero die machina, antequam adpropinquaret ad murum, in humido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit. Itaque Demetrius, cum vidisset sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.
(da Vitruvio)

Archivio Versioni: Sezione C

Raccolta di alcune versioni assegnate per la Sezione C (Terzo Anno di Latino)

Miserevoli espedienti per avere salva la vita

Veniam nunc ad eos, quibus salus astutia quaesita est.

M. Volusius aedilis plebis proscriptus adsumpto Isiaci habitu per itinera viasque publicas stipem petens quisnam re vera esset occurrentis dinoscere passus non est eoque fallaciae genere tectus in M. Bruti castra pervenit.

Quid illa necessitate miserius, quae magistratum populi Romani abiecto honoris praetexto alienigenae religionis obscuratum insignibus per urbem iussit incedere! Aliquanto speciosius Sentii Saturnini Vetulonis in eodem genere casus ultimae sortis auxilium.

Qui, cum a triumviris inter proscriptos nomen suum propositum audisset, continuo praeturae insignia invasit praecedentibusque in modum lictorum et apparitorum et servorum publicorum subornatis vehicula conprehendit, hospitia occupavit, obvios summovit ac tam audaci usurpatione imperii in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit.

(Valerio Massimo)

La giustizia non ha bisogno di ricompense

Omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant; nec est viri boni optare et diligere quod per se non sit diligendum.

Magnopere reipublicae interest iustitiam per se coli.

Per se igitur ius est expetendum et colendum. Iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii. Per se igitur expetitur; eademque omnium virtutum sententia est. Si enim virtus non sua vi sed emolumentis expetitur, malitia, non virtus, dicenda est: qui ergo virtutem praemio metiuntur, nullam virtutem nisi malitiam colunt. Si quis ad suum commodum refert quodcumque agit, minime est vir bonus.

Ubi enim est illa liberalitatis virtus, si non gratuita, sed mercennaria est?

Ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur?

Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se expetendae sunt. Id omnino iniustissimum est iustitiae mercedem quaerere.

Una legge accorta

Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura condicione, sed iure non iniquo, constituta. Nam architectus, cum publicum opus curandum recipit, pollicetur quanto sumptu id sit futurum. Tradita aestimatione magistratui, bona eius obligantur, donec opus sit perfectum. Absoluto autem opere, cum ad dictum impensa respondit, decretis et honoribus ornatur. Item si non amplius quam quarta pars ad aestimationem est adicienda, de publico praestatur, neque ulla poena tenetur.

Cum vero amplius quam quarta in opere consumitur, ex eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur.

Utinam dii immortales fecissent ut ea lex etiam populo Romano, non modo publicis sed etiam privatis aedificiis esset constituta! Namque non sine poena grassarentur imperiti; sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ipsique architecti, poenae timore coacti, diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent.

(Vitruvio)

Un naufragio

Simonides poëta in Asia suis cantibus magnas divitias congesserat. Tum demum in patriam remeare statuit atque navem conscendit; quam horrida tempestas in medio impulit mari. Quae dum navem dissolvit, hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium vitae; Simonides unus quae secum portaverat neglegit. Tum comes curiosior: «Tu, ex opibus, quibuscum navem conscendisti, nihil sumis?». Cui poëta: «Mecum – inquit – mea sunt cuncta». E naufragio pauci enatant; plures, quos onus degravabat, mortem in undis invenerunt. Cum superstites terram attigerunt, quas opes servaverant, eas praedones improviso impetu abripuerunt. Forte Clazomenae prope antiqua erat urbs, quam naufragi petiverunt. Hic litterarum studio vir deditus, qui Simonidis versus saepe legerat cuiusque admirator erat, poëtae hospitium praebuit: veste, nummis, donis eum exornavit. Paulo post qui cum Simonide enataverant, perveniunt atque obstupescunt fortuna eius; quibus Simonides: «Ut vobis dixeram, mecum mea sunt cuncta».

(da Fedro)

Esempi di liberalità e di delicatezza d’animo

Hiero, Syracusanorum rex, cum audisset cladem, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, trecenta milia modium tritici et ducenta hordei aurique ducenta et quadraginta pondo urbi nostrae muneri misit. Neque ignarus verecundiae maiorum nostrorum, timens ne aurum nollent accipere, id in statuam Victoriae formavit, ut eos religione moveret et munificentia sua uti cogeret. Ita liberalisssimi animi praebuit exemplum non solum voluntate benefaciendi sed etiam providentia cavendi ne verecundiam laederet eorum, quibus prodesse voluerat. Subnectam huic Acragantinum Gilliam, in quo eandem liberalitatem fuisse constat. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Ex eis opibus enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, grata populi oculis spectacula edebantur, epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur.
(da Valerio Massimo)

L’ira di Plutarco
Plutarchus ille, rerum scriptor, qui suae aetatis homines ingenio praestitit, quique assidue philosophiae studebat, servum malum habebat. Cum hic malum facinus commisisset, dominus iussit eum tunica exui loroque caedi. Cum ille a conservo verberaretur, fletus cum lacrimis effundebat, si animo domini commovere posset; postremo, cum nihil supplicationibus consecutus esset, ad dominum conversus, clamavit: “A philosopho numquam irae indulgendum est quia ira sapienti semper dedecori est. Tu, me praesente, de iracundiae malis saepissime disseruisti, sed nunc de illis disputationibus non reminisceris. Non enim dubitas tu, qui philosophus videri ac dici vis, irae indulgere?” Tunc Plutarchus leniter: “Num –inquit – tibi iratus ego videor? Mihi neque oculi truces sunt, nec quicquam quod mihi pudori vel paenitentiae sit, dico. Haec omnia, tibi persuade, irae signa esse solent”. Tum ad eum qui servum caedebat conversus: “Interim – inquit – dum ego atque hic de ira disputamus, perage quod tibi imperavi”.
(da Aulo gellio)

L’erogazione dell’acqua presso gli antichi Romani
Apud antiquos aqua in usus publicos erogabatur et cautum ita fuit: “Ne quis privatus aliam aquam ducat, quam quae ex lacu humum accidit” ( haec enim sunt verba legis ) id est quae ex lacu abundavit; eam nos caducam vocamus. Et haec ipsa non in alium usum quam in balnearum aut fullonicarum dabatur, eratque vectigalis, statuta mercede quae in publicum penderetur. Ex quo manifesto est quanto potior cura maioribus communium utilitatum quam privatarum voluptatum fuerit, cum etiam ea aqua quam privati ducebant ad usum publicum pertineret. Aliquid et in domos principum civitatis dabatur, concedentibus reliquis. Ad quem autem magistratum ius dandae vendendaeque aquae pertinuerit, in eis ipsis legibus variatur. Interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus permissum invenio; sed apparet, quotiens in re publica censores erant, ab illis potissimum petitum, cum ei non erant, aedilium eam potestatem fuisse.
Frontino

Il valore sociale della giustizia
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones: quod est difficile, nisi speciem prae te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis quod si eam non habebunt, nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis. Atque iis etiam qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est. Cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent.
Cicerone

Obiezioni  al comunismo platonico
Plato, quem «deum philosophorum» Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad veritatem proprius accederet, tamen quia deum ignoravit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius erraverit, imprimis quod in libris civilibus  omnia omnibus voluit esse communia. De patrimoniis tolerabile est, licet sit iniustum: nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. Sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. Etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt? Non erit sanguinis ulla distinctio nec genus certum nec familiae nec cognationes nec adfinitates, sed sicut in gregibus pecudum confusa et indiscreta omnia, nulla erit in viris continentia, nulla in feminis pudicitia. Quis esse in utrisque amor coniugalis potest, in quibus non est certus aut proprius adfectus? quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? quis filium diliget, quem putabit alienum? Quin etiam feminis curiam reseravit, militiam et magistratus et imperia permisit. Quanta erit infelicitas urbis illius, in qua virorum officia mulieres occupabunt!
Lattanzio

Un Processo Importante
Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium, vides; quae sit omnium mortalium expectatio, quae cupiditas, ut acria ac severa iudicia fiant, intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sint. Petimus a vobis, iudices, ut quam acerrime  maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam, ut non modo clam, verum etiam hic in foro, ante pedes v e stros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint. Vestrum nemo est, quin intellegat populum romanum hoc tempore domestica crudelitate laborare; quae non modo id habet in se mali, quod tot cives atrocissime sustulit, verum etiam hominibus lenissimi s ademit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam, cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus, assiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
Cicerone

Precetti di Platone per chi è a capo dello Stato
Qui rei publicae praefuturi sunt, haec Platonis praecepta teneant: utilitatem civium semper tueantur et, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commo¬dorum suorum; totum corpus rei publicae curent neque, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Tutela enim ac procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui nobis commissi sunt, gerenda est; qui autem parti civium con¬sulunt, partem neglegunt rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditio¬nem atque discordiam: quare alios populares, alios optimatium, paucos univer¬sorum studiosos inveneris. Hinc apud Athenienses ortae magnae discordiae sunt, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia. Haec gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiat atque oderit tradatque se totum rei publicae neque opes ac potentiam consectetur, sed totam eam sic tueatur, ut omnibus consulat, et quamvis graviter offendatur, mortem oppetat potius quam deserat illa quae dixi.
Cicerone

Un dubbio di coscienza
Lacedaemonius Chilo in vitae suae postremo, ad circumstantes amicos sic locutus est: «Fieri potest ut sciatis dicta mea factaque in aetate longa pleraque fuisse non paenitenda. Ego quidem in hoc tempore certe scio nihil esse commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit; illud tamen unum est, quod nondum mihi plane liquet rectene an perperam fecerim. Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, ut eum hominem condemnari necesse esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. Multa cum animo meo consultavi quonam modo tam ancipiti casui medendum esset. Visum est id, quod feci, toleratu facilius: ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli; iis, qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, et metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat hoc, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, me suasisse aliis consilium diversum ab eo quod mihi optimum factu duxerim».
da Gellio

 

Archivio Versioni: Sezione B

Raccolta di alcune versioni assegnate per la Sezione B (Quarto Anno di Latino)

Chi impara a disprezzare la vita non teme la morte

´Difficile est´ inquis ´animum perducere ad contemptionem animae.´

Non vides quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga ferrum adegit in viscera: non putas virtutem hoc effecturam quod efficit nimia formido? Nulli potest secura vita contingere qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules numerat.

Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic complectuntur et tenent quomodo qui aqua torrente rapiuntur, tenent spinas.

Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.

Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum bonum adiuvat habentem nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilior amissio est quam quae desiderari amissa non potest.

(Seneca)

Non la patria d’origine, ma il costume e le opere fanno un uomo nobile o ignobile

De patria mea vero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio professus sum, non video quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.

Non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione vitam vivere inierit considerandum est. Holitori et cauponi merito est concessum holus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuverit et regio fecunda et caelum pluvium et ventus clemens et sol apricus et solum sucidum.

Enimvero animo hominis, extrinsecus in hospitium corporis immigranti, quid ex istis addi vel minui ad virtutem vel malitiam potest?

Quando non in omnibus gentibus varia ingenia provenere, quamquam videantur quidam stultitia vel sollertia insigniores? Apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus.

L’urbanesimo e l’abbandono delle campagne

Viri magni nostri maiores non sine causa praeponebant rusticos Romanos urbanis. Ut ruri enim qui in villa vivunt ignaviores, quam qui in agro versantur in aliquo opere faciendo, sic qui in oppido sederent, quam qui rura colerent, desidiosiores putabant. Itaque annum ita diviserunt, ut nonis modo diebus urbanas res usurparent, reliquis septem ut rura colerent.

Quod dum servaverunt institutum, utrumque sunt consecuti, ut et cultura agros fecundissimos haberent et ipsi valetudine firmiores essent, ac ne Graecorum urbana desiderarent gymnasia. Quae nunc vix satis singula sunt, nec putant se habere villam, si non multis vocabulis retineant Graecis, cum vocent particulatim loca, procoetona, palaestram, apodyterion, peristylon, ornithona, peripteron, oporothecen.

Igitur quod nunc intra murum fere patres familiae correpserunt, relictis falce et aratro, et manus movere maluerunt in theatro ac circo, quam in segetibus ac vinetis, frumentum locamus qui nobis advehat, qui saturi fiamus ex Africa et Sardinia, et navibus vindemiam condimus ex insula Coa et Chia. Itaque in qua terra culturam agri docuerunt pastores progeniem suam, qui condiderunt urbem, ibi contra progenies eorum propter avaritiam contra leges ex segetibus fecit prata, ignorantes non idem esse agri culturam et pastionem.

(Virgilio)

Proibito alle donne

Non licebat vinum feminis Romae bibere. Invenimus inter exempla Egnati Meceni uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae resignavisset, a suis inedia mori coactam. Cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut scirent an temetum olerent. Hoc tum nomen vino erat, unde et temulentia appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini bibisse quam valetudinis causa viro insciente et dote multavit. Diuque eius rei magna parsimonia fuit. L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. Denique inter dona sextarios datos lactis invenimus, nusquam vini. Idem Cato cum in Hispaniam navigaret, unde cum triumpho rediit: «Non aliud vinum», inquit, «bibi quam remiges, in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt».

(Plinio il Vecchio)

Desideri naturali e desideri malsani

Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives’. Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse.
Seneca

Del ridicolo
Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto. In re est ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet. Est huius generis virtus ut ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut sermo, ut voltus omnes exprimantur, ut iis qui audiunt tum geri illa fierique videantur.
In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur ut:
– illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet.
– quod Catulus dixit cuidam oratori malo, qui cum in epilogo misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse, “ac magnam quidem,” inquit “neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit.”
– Cato, cum cuidam dixisset “eamus deambulatum” et ille “quid opus fuit de?” “Immo vero” inquit “quid opus fuit te?”
– illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius “quid? Ego non cognosco vocem” inquit “tuam?” Nasica quidem “homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?”
Cicerone

Incontro di Alessandro e Rossane
Inter virgines erat filia ipsius [i.e. Oxyartes], Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro. Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen comparari nulla poterat, haud dubio alio animo quam parentis adspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi compararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere, Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse. Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse. Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit. Et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem – hoc erat apud Macedones sanctissimum coeuntium pignus, quem divisum gladio uterque libabat – Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit, e captiva geniturus, qui victoribus imperaret. Pudebat amicos, super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata, vultu, qui maxime servit, assentiebantur.
Curzio Rufo

La giusta lode dei defunti
Quantum autem consuetudini famaeque dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intellegant nihil id ad mortuos pertinere. Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectae perfecto functus est munere. Multa mihi ipsi ad mortem tempestiva fuerunt. Quam utinam potuissem obire! Nihil enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, cum fortuna bella restabant. Quare si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem neglegere possimus, at vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur. Quamquam enim sensus abierit, tamen suis et propriis bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui non carent. Etsi enim nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur. Verum multitudinis iudicium de bonis bonum si quando est, magis laudandum est quam illi ob eam rem beati
Cicerone

Il movimento incessante della materia
Nemo nostrum idem est in senectute qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid vides currit cum tempore; nihil ex iis quae videmus manet; ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est quod ait Heraclitus: «in idem flumen bis descendimus et non descendimus». Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine; sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit: vis tu non timere ne semel fiat quod cotidie fit! De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat quae habuit, aliter habet quam habuit: ordinem mutat.
Seneca

Perché Iddio Permette il Male ?
Magnae hoc disputationis est, cur a Deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diversitas: quod et alio loco declaravi, et ubicumque opportune inciderit, explicabitur. Nunc designare id brevissime satis est: virtutem aut cerni non posse, nisi habe at vitia contraria, aut non esse perfectam, nisi exerceatur adversis. Hanc enim Deus bonorum ac malorum voluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono: nec alterius ratio intellegi, sublato altero, potest.
Deus ergo non exclusit malum, ut ratio virtutis constare posset. Quomodo enim patientia vim suam nomenque retineret, si nihil esset, quod pati cogeremur? Quomodo laudem mereretur devota Deo suo fides, nisi esset aliquis, qui a Deo vellet avertere? Nam ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent; ideo plures, ut virtus esset pretiosa, quod rara est.
Lattanzio

La tolleranza religiosa
Colat alius Deum, alius Iovem; alius ad caelum supplices manus tendat, alius ad aram Fidei; alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam deo suo voveat, alius hirci! Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis, et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim! Nemo se ab invito coli volet: ne homo quidem. Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: «Nolo mihi Iovem propitium: tu qui es? Me conveniat Ianus iratus ex qua velit fronte: quid tibi mecum est?».
Tertulliano

Il tifo per una ‘maglia’
Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi. «Quaemadmodum, inquis, in urbe potuisti?». Circenses erant, quo genere spectaculi ne levissime quidem teneor. Nihil novum, nihil varium, nihil quod non semel spectasse sufficiat. Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre. Si tamen aut velocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio nonnulla. Nunc favent panno, pannum amant; et, si in ipso cursu medioque certamine, hic color illuc, ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos, equos illos quos procul noscitant, quorum clamitant nomina, relinquent. Tanta gratia, tanta auctoritas in una vilissima tunica, mitto apud vulgus, quod vilius tunica est, sed apud quosdam graves homines. Quos ego cum recordor in re inani, frigida, assidua tam insatiabiliter desidere, capio aliquam voluptatem quod hac voluptate non capior. Ac per hos dies libentissime otium meum in litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt. Vale.
Plinio il Giovane

Archivio Versioni: Sezione A

Raccolta di alcune versioni assegnate per la Sezione A (Quinto Anno di Latino)

La storia

At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt: adfectus quidem, praecipueque eos, qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis. Ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est.

Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes: qui et ipse a nobis auditus est, clari vir ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.

Quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris Belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.

Superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intellegitur.

Habet amatores nec immerito Cremuti libertas, quamquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat: sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. Sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus non bibliothecas excutimus.

(Quintiliano)

L’esame di coscienza

Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem. Natura patientes sunt, si animus illos desiit corrumpere, qui cotidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: quod hodie malum tuum sanasti? cui uitio obstitisti? qua parte melior es?

Desinet ira et moderatior erit quae sciet sibi cotidie ad iudicem esse veniendum. Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem? Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior. Nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo.

Quare enim quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim dicere: vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco? In illa disputatione pugnacius locutus es. Noli postea congredi cum imperitis: nolunt discere qui numquam didicerunt. Illum liberius admonuisti quam debebas. Itaque non emendasti, sed offendisti.

De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille cui dicitur veri patiens sit: admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur.

La proporzione e simmetria del corpo umano come modello di bellezza

Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent.

Ea autem paritur a proportione, quae Graece analogia dicitur. Proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati speciem membrorum habuerit exactam rationem.

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, a medio pectore ad summum vertices quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasus ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae, cubitus quartae, pectus item quartae.

Reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.

(Ovidio)

Caratteri della vera poesia

Multos, iuvenes, carmen decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe summotae, ut fiat “odi profanum vulgus et arceo”. Praeterea curandum est ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides.

(Petronio)

Ricostruzione di Roma dopo l’incendio

Nero, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Averno iuga conisus est, manentque vestigia inritae spei. Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque porticibus, quae frontem insularum protegerent. Eas porticus Nero sua pecunia exstructurum purgatasque areas dominis traditurum pollicitus est. Addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis, finivitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. Ruderi accipiendo Ostienses paludes destinabat, utique naves, quae frumentum Tiberi subvectassent, onustae rudere decurrerent; aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur. Ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere. Erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere.
Tacito

La solidarietà umana
Fac nos singulos: quid sumus? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est; quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem armata sunt: hominem cutis pro tegmine imbecilla cingit: non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit. Duas res deus dedit quae illum obnoxium, validissimum facerent: rationem et societatem. Itaque qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit, societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit. Hoc morborum inpetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit: hoc fortes nos facit, quod licet eam adversus fortunam advocare. Hanc societatem tolle et unitatem generis humani, qua uita sustinetur, scindes; tolletur autem si efficis, ut ingratus animus non per se uitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est. Quam multi enim sunt quibus ingratis esse tuto licet. Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.
Seneca

Bruto è invitato a liberare la repubblica
Eo tempore Polla tua misit, ut ad te, si quid vellem, darem litterarum, cum quid scriberem non habebam. Omnia enim erant suspensa propter expectationem legatorum: qui quid egissent nihildum nuntiabatur. Haec tamen scribenda existimavi: primum senatum populumque Romanum de te laborare non solum salutis suae causa, sed etiam dignitatis tuae. Admirabilis enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium. Ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege, sic hoc tempore regno te rem publicam liberaturum. Romae dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes: tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque servitutis. De reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus, quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus: quos spero brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore. Reliquum est ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.
Cicerone

Effetti Tragici della Tirannide
Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. Quattuor principes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac plerumque permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occidente res: turbatum Illyricum , Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim missa: coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. Iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta. Haustae aut obrutae urbes, fecundissima Campaniae ora; et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. Pollutae caerimoniae, magna adulteria: plenum exsiliis mare, infecti caedibus  scopuli. Atrocius in urbe saevitum: nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium. Nec minus praemia delatorum invisa quam scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes alii et interio rem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore. Corrupti in dominos servi, in patronos liberti; et quibus deerat inimicus, per amicos oppressi.
Tacito

Idos e idea
Quid sit idea, id est quid Platoni esse videatur, audi: «idea est eorum quae natura fiunt exemplar aeternum». Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra quem operi suo imponat; ita illa quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet exprimitur. Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos adtendas oportet, et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum difficultatem; nulla est autem sine difficultate subtilitas. Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergilium coloribus vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar; ex hac quod artifex trahit et operi suo imposuit idos est. Quid intersit quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inposita; alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua: haec est idos. Habet aliquam faciem exemplar ipsum quod intuens opifex statuam figuravit: haec idea est. Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed ante opus.
Seneca

Pitture murali nella casa di Trimalchione
Ego, dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum ‘cave canem’. Et collegae mei riserunt.  Ego autem, collecto spiritu, non destiti totum parietem persequi. Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat. hinc quemadmodum ratio¬cinari didicisset deinque dispensator factus esset, om¬nia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddi¬derat. in deficiente porticu, Trimalchionem, levatum mento, in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna copiosa cornu abundanti et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu    gregem cursorum cum magistro se exercentem. Prae¬terea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicu¬la erant Lares argentei positi Venerisque signum mar¬moreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam Trimalchionis conditam esse dicebant.
Petronio

Lo scrittore compone meglio nel silenzio e nella solitudine
Altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest; et quocumque respexit, desinit intueri quod propositum erat. Quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clausum cubiculum et lumen unum velut tectos maxime teneat.
Quintiliano

Archivio Versioni: Traduzione Poetica

Raccolta di alcune versioni assegnate per la Traduzione Poetica

Anno 2012

Vocat inde manes teque qui manes regis

et obsidentem claustra Lethaei lacus, [560]

carmenque magicum volvit et rabido minax

decantat ore quidquid aut placat leves

aut cogit umbras; sanguinem libat focis

solidasque pecudes urit et multo specum

saturat cruore; libat et niveum insuper [565]

lactis liquorem, fundit et Bacchum manu

laeva canitque rursus ac terram intuens

graviore manes voce et attonita citat.

latravit Hecates turba; ter valles cavae

sonuere maestum, tota succusso solo [570]

pulsata tellus. ‘audior’ vates ait,

‘rata verba fudi: rumpitur caecum chaos

iterque populis Ditis ad superos datur.’

Subsedit omnis silva et erexit comas,

duxere rimas robora et totum nemus [575]

concussit horror, terra se retro dedit

gemuitque penitus: sive temptari abditum

Acheron profundum mente non aequa tulit,

sive ipsa tellus, ut daret functis uiam,

compage rupta sonuit, aut ira furens [580]

triceps catenas Cerberus movit graves.

SENECA, Oedipus

Anno 2011

Eneide IV (238-251)

Dixerat. Ille patris magni parere parabat

imperio; et primum pedibus talaria nectit

aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

seu terram rapido pariter cum flamine portant.

Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco

pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,

dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.

Illa fretus agit ventos et turbida tranat

nubila. Iamque volans apicem et latera ardua cernit

Atlantis duri caelum qui vertice fulcit,

Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

piniferum caput et vento pulsatur et imbri,

nix umeros infusa tegit, tum flumina mento

praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.